Rozmiar: 15909 bajtów

CCCXLV.

1454, April 11. Prag.

König Ladislaus posthumus, König von Ungarn und Böhmen, bestätigt dem Stifte mehrere von seinen Vorgängern ertheilte Privilegien.

Ladislaus dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex, Austrie, Slesie et Luczemburgensis dux marchioque Moravie etc. ad perpetuam rei memoriam. Viri deo immortali devoti, qui iuxta apostolica documenta oracioni iugiter instant invigilantque eidem et sub sanctissime obediencie iugo in monastica tranquillitate beatorum vita fruuntur, digne sunt benificencia regia muniendi, retribuunt enim magna pro parvis, pro infimis altissima referunt et pro corruptibilibus sine fine duratura rependunt. Cum igitur celsitudini nostre humiliter et cum instancia fuerit supplicatum nomine religiosi abbatis et conventus monasterii s. Marie in Camencz ord. Cist. et Wrat. dioc. nostrorum devotorum dilectorum, quatenus de solita nostra benignitate confirmare dignaremur tria privilegia eis concessa a serenissimo Karolo et unum a domino Sigismundo, nostris carissimis antecessoribus, quorum tenores sunt infrascripti, videlicet: - No. CCXVIII. - Sequitur secundum privilegium: - No. CCXXVI. - Tenor tercii privilegii: - No. CCXXVII. - Quartum privilegium est in hec verba: No. CCCXXI. - Nos ad gloriam omnipotentis dei et purissime virginis eius sanctissime genitricis Marie, cuius nomine venerando ipsum monasterium nuncupatur, dictorum abbatis et conventus supplicacionibus benigne inclinati, quos innocenter concordi pace et modestia in sancta humilitate vivere testimonio nobis fideli relatum est, non per errorem aut improvide, sed matura animi deliberacione et cum sano procerum et fidelium nostrorum consilio de certa nostra sciencia auctoritate regia Bohemie ipsis abbati, conventui eorumque successoribus et monasterio supradicta privilegia omnia approbamus, ratificamus, roboramus, confirmamus et de novo concedimus cum omnibus punetis, articulis, clausulis et sentenciis suis, prout supra de verbo ad verbum descripta sunt; volumusque et decernimus, privilegia ipsa cum omnibus contentis in eis obtinere perpetuo firmum, plenum et inviolabile robur. Supplemus eciam de plenitudine regie potestatis omnem defectum, qui huic nostre confirmacioni quomodocunque obsisteret. Mandamus igitur omnibus subditis nostris, quocunque honore, officio aut dignitate fungantur, ne dictos abbatem et conventum in prefatis eorum iuribus molestent, turbent aut impediant quovismodo, sed eos conservent et tueantur, si nostram graciam caram habent et indignacionem cupiunt evitare. In quorum fidem has nostras litteras fieri fecimus et nostri sigilli regii appensione muniri. Datum Prage die undecima mensis Aprilis anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo quarto, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quarto decimo Bohemie vero primo.
Ad mandatum domini regis domino Procopio de Rabensteyn cancellario referenti.

Or. Perg. An Schnur von verblichenen grünweissrothen Seidenfäden das wohlerhaltene, königliche S.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów